PHILONOMIA

PHILONOMIA
PHILONOMIA
Nyctini et Arcadiae filia, dum in venationibus cum Diana versaretur, in Martem incidit, qui, sumptâ pastoris formâ, gravidam puellam effecit. Ea vero gemellos enixa, patris metu in Ery manthum eiecit infantes, qui Deorum providentiâ illaesi, delati ad cavam quandam quercum dicuntur, ubi cum lupa quaedam Iustra haberet, propriis abiectis in fluentum catulis, infantibus ubera praebuit; quod quidam Telephus pastor conspicatus; susceptos pueros educavit, ut suos. Et alterum quidem Lycastum, alterum vero Parrhasium appellavit. Hi deinde Arcadiae regnum successione consecuti sunt.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”